- FERETRIUS
- FERETRIUSdictus est Iuppiter, non a pace ferenda, (ut quibusdam placet) sed a ferendis spoliis. Nam Romulus, devictis Ceninensibus, hostium spolia, ferculo ad id facto, in Capitolium detulit, ibiqueve ex quercu suspensa Iovi consecravit, eodemqueve in loco Iovi Feretrio templum condidit: auctorqueve fuit posteris, ut eo capta ex hostibus spolia deferrent. Quamquam alii a feriendo sic appellatum malint. Vide Liv. et Dionys. in Romuli historia. Itemque Plutarch. in Romulo et Marcello. Et ante omnes Propert. l. 4. Eleg XI. initio:Nunc Iovis incipiam causas aperire Fretri.Pompilius vero Numa, lege de opimis sopoliiis latâ, quam infra adferemus in voce Opima, praecepit, ut prima opima sopolia Iovi Feretrio suspenderentur, quod iam Romulus fecerat: secunda Marti, quod Cossus fecit: tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Et quidem de tertiis servatam fuisse hanc legem, Virg. testatur de Marcllo Aen. l. 6. v. 860.Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.De secundis quaestio est. Etenim Numa dixerat ferenda Marti et tamen Liv. l. 3. c. 10. Iovi Feretrio narrat suspensa, Nic. Rigaltius Observat. ad ista Minucii, Iuppiter, cum dicitur Feretrius, non additur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.